Apocalypsis B. Joannis*

Caput 12: Versus 1

Et signum.Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quae fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio praedicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quae de pugna Ecclesiae et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere.Luna sub pedibus.Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat.Et in capite ejus corona,etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.
(* Traductions européennes)